monumenta.ch > Plinius > sectio 223

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 223
{XXXVII} Olea praeter vermiculationem, quam aeque ac ficus sentit, clavum etiam patitur, sive fungum placet dici vel patellam. haec est solis exustio. nocere tradit Cato et muscum rubrum. nocet plerumque vitibus atque oleis et nimia fertilitas. scabies communis omnium est. inpetigo et, quae adgnasci solent, cocleae peculiaria ficorum vitia, nec ubique. sunt enim quaedam aegritudines et locorum.